

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 18
Tolle hunc,etc. Quia pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem, pro datore vitae ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam, et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque quod Christo praetulerant, perderent, et hactenus libertatem animae vel corporis quam vendiderant, non reciperent.Barabbam,etc. Barabbas, qui filius magistri vel patris eorum interpretatur, ipse est Antichristus, quem illi Christo praeferent, quibus dicitur:Vos ex patre diabolo estis.Pilatus os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universae materiae, per quem Deus vasa probare permittit, et tandem conterit, cum in extrema damnatione confringit.